BELLAJUS Joh

BELLAJUS Joh
BELLAJUS Joh
Cardinalis, Episcopus Paris. a Francisco I. in Angliam missus; Marcelli II. in Pontificatu aemulus. Obiit A. c. 1560. P. Iovius, Sadoletus, Thuanus, San Marthan. aliique eius scripsêre elogia. Eius fratres Guilielmus et Martinus, armis literisque inclaruêre. Prior, a Franciso I. Taurini Praefectus constitutus A. c. 1537. atque negotiis plurimis adhibitus, scripsit Historiam de rebus Gall. Posterior, Locum-tenens Regis in Normannia, Francisci I. Historiae auctor. Ex eadem familia Renatus, Cardinalis frater, Episcopus Cenomanensis, obiit Parisiis, A. C. 1546. Iohannes Episcopus Foroiuliensis, dein Pictaviensis, obiit A. C. 1479. Reinoldus, Archiepiscopus Remensis, obiit A. C. 1096. Eustachius in Archiepiscopat. Parisin. successit Cardinali A. C. 1551. et Concilio Tridentino interfuit, A. C. 1563. nepos Ioachimi Canoniei Parisin. et Poetae celebris, etc. Vide et Guilielmus et Ioachimus: plura vero de Bellaio Cardinali, apud Scaevolam Sammarthanum Galliâ Christianâ, Continuat. Sleidani per Michael. Lunpord. l. 2. ubi Annam Burgium inter primos ad ignem condemnâsse, ac quadragesimô post die obiisse: Lilium Giraldum de Poetis sui temp. Mich. Hospitalium Epist. l. 1. ubi Ciceronem in prosa, Virgilium versu superâsse, dicitur. De illo Buchananus,
Esse credunt homines caelo mortalia curae,
Quod curae videant credita sacra tuae,
apud Anton. Teissier Elogus vol. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”